- PROBATORES
- PROBATORESOperum publicorum in veterib. Inscriptionibus et scriptis Romanorum occurrunt saepissime, de quibus vide Ian. Guilielmum, Verisimil. l. 2. c. 8. Franc. Modium, Novantiquis, Ep. 39. Carrionem, Emendationum l. 2. c. 5. et G. Stewechium, Electis ad Arnob. l. 2. verba Qui ergo luctatur animorum ingenitas corrigere pravitates, is apertissime monstrat, imperfectum, improbabilem se esse.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.